라틴어 문장 검색

quidam etiam rex Aboriginum, Aventinus nomine, illic et occisus et sepultus est, sicut etiam Albanorum rex Aventinus, cui successit Procas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 6572)
constat ergo varias has opiniones postea secutas, nam a principio Aventinus est dictus ab avibus vel a rege Aboriginum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 6574)
tuo genitor cum flumine sic enim invocatur in precibus 'adesto, Tiberine, cum tuis undis'. Thybrin vero alii a rege Aboriginum dictum volunt, qui iuxta dimicans interemptus est;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 721)
alii Danaen cum duobus filiis Argo et Argeo, quos de Phineo habuit, venisse in Italiam et locum ubi nunc Roma est tenuisse, ibique Argum Aboriginum insidiis interfectum loco nomen dedisse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 34510)
regis dercenni quidam destercenii, rege Aboriginum, hoc nomen fictum putant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 8501)
Neque enim ad mare admovit, quod ei fuit illa manu copiisque facillimum, ut in agrum Rutulorum Aboriginumque procederet, aut in ostio Tiberino, quem in locum multis post annis rex Ancus coloniam deduxit, urbem ipse conderet, sed hoc vir excellenti providentia sensit ac vidit, non esse oportunissimos situs maritimos urbibus eis, quae ad spem diuturnitatis conderentur atque imperii, primum quod essent urbes maritimae non solum multis periculis oppositae, sed etiam caecis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 8:3)
Id nobis dat copiam insimulationi respondendi, in doctrinam Hebraicam et christianam illatae:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 88:3)
Admodum altas radices apud aboriginum gentes haec bona habent.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 231:4)
Haec dies, sicut sabbatum Hebraicum, offertur tamquam dies sanationis consuetudinum hominis cum Deo, cum se ipso, cum ceteris et cum mundo.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 300:2)
Idcirco in Bibliis fides per verbum Hebraicum ’emûnah indicatur, quod eruitur e verbo ’amàn, quod sua in radice « sustinere » significat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 17:4)
Graeca Bibliorum Hebraicorum versio, Septuaginta versio, quae Alexandriae Aegypti effecta est, sic Isaiae prophetae conversa verba ad Achaz regem est interpretata.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 38:2)
Attamen in Hebraico scripto aliter legimus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 38:4)
Attamen haec versio, quae sine dubio dialogum cum Hellenico cultu constituebat, a dynamica altaque vi Hebraici textus aliena non est.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 38:14)
Hodie apud Serapeum Ptolemaei bibliothecae cum ipsis Hebraicis litteris exhibentur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 18장 8:3)
Aeneas, adversus tanti belli terrorem ut animos Aboriginum sibi conciliaret, nec sub eodem iure solum sed etiam nomine omnes essent, Latinos utramque gentem appellavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 32:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION